Lateinische Gebete
Apostolisches Glaubensbekenntnis
Credo in Deum Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ.
Et in Iesum Christum, Fílium Eius únicum, Dóminum nóstrum,
qui conceptus est de Spíritu Sancto, natus ex Maria Vírgine,
passus sub Póntio Piláto, crucifixus, mortuus, et sepultus,
descendit ad ínferos, tértia die resurrexit a mórtuis,
ascendit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipotentis,
inde venturus est iudicare vivos et mórtuos.
Credo in Spíritum Sanctum,
sanctam Ecclesiam cathólicam, sanctorum communionem,
remissionem peccatorum,
carnis resurrectionem,
vitam æternam.
Amen.
Nizäno-konstantinopolitanisches
(großes) Glaubensbekenntnis
Credo in unum Deum,
Patrem omnipoténtem,
factórem cæli et terræ,
visibílium ómnium et invisibílium.
Et in unum Dóminum Iesum Christum,
Fílium Dei Unigénitum,
et ex Patre natum ante ómnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero,
génitum, non factum, consubstantiálem Patri:
per quem ómnia facta sunt.
Qui propter nos hómines et propter nostram salútem
descéndit de cælis.
Et incarnátus est de Spíritu Sancto
ex María Vírgine, et homo factus est.
Crucifíxus étiam pro nobis sub Póntio Piláto;
passus, et sepúltus est,
et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras,
et ascéndit in cælum, sedet ad déxteram Patris.
Et íterum ventúrus est cum glória,
iudicáre vivos et mórtuos,
cuius regni non erit finis.
Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem:
qui ex Patre (Filióque) procédit.
Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorifícatur:
qui locútus est per prophétas.
Et unam, sanctam, cathólicam et apostólicam Ecclésiam.
Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum,
et vitam ventúri sæculi.
Amen.
Vater unser
Pater noster qui es in cælis:
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua,
sicut in cælo, et in terra.
Panem nostrum cotidianum
da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos
dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Amen.
Gegrüßet seist du, Maria
Ave Maria, gratia plena,
Dominus tecum,
benedicta tu in mulieribus,
et benedictus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta Maria, mater Dei,
ora pro nobis peccatoribus,
nunc et in hora mortis nostrae.
Amen.
Ehre sei dem Vater
Gloria patri et Filio et Spiritui Sancto,
sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum.
Amen.
ANGELE DEI, qui custos es mei,
me tibi commissum pietate superna
illumina, custodi, rege et guberna.
Amen.